Lesleia
banner
lesleyhay.bsky.social
Lesleia
@lesleyhay.bsky.social
multo ante Caledoniae nata, dehinc civis francogallica, nuperrime incola Pictavii.

Salvi salvaeque sitis optimi optimaeque sodales ! vigilandum est et orandum ne tempus otiose translate.
Eorum pulcherrimae pennae magni aestimabantur ab quibus informes petasos emunt - tanto melius non iam more fit.
December 6, 2025 at 1:37 PM
in pellicula "Watership Down" Kehaar est croicocephalus ridibundus. Puella, propter eum expavi :)
December 4, 2025 at 4:28 PM
in hac pictura ab anno 1617 Martinus Lutherus in eo est ut eius disputationes in porta inscribat INGENTI IMMANIQUE GRAPHIO. incerta sum quamobrem, videtur enim ianua mediocris magnitudine :)
October 31, 2025 at 8:39 AM
Exempli gratia :
October 31, 2025 at 8:39 AM
hodie est dies natalis Ursulae K. Le Guin, praeclara auctor. veritatem dilexit, humanitatem fovit.

vivit immo vigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis. plurima me docuit et docet etiamnunc.
October 22, 2025 at 7:38 AM
hodie est mariti dies natalis quapropter sumus commodissime Rupellae, oppidum amoenum :)
July 24, 2025 at 9:15 AM
heri vesperi mihi contigit insolitum. in foro incidimus in duo homines christianos iucundissimos. qui mihi porrexerunt nonnullas chartulas ex quibus unam eligerem – “sortes biblicas”, ut ita dicam. elegi libenter, quare nancta sum hanc sortem:
July 6, 2025 at 10:54 AM
Petrarcae liber De remediis utriusque fortunae mihi (ut omnibus) valde placet. modo autem nancta sum praeclaras imagines quas Johannus Weiditz daedale fecit. Hac pictura Weiditz illuminat primum dialogum:

GAUDIUM. florida est aetas
SPES. inane gaudium et breve; flos iste, dum loquimur arescit ...
July 2, 2025 at 3:24 PM
post ferias aestivas studia Latinitatis resumam, euge :)

sed quoniam scholis in Francogallia interero, mihi opus erit proprietates dictionum describere posse non anglice, ut soleo, sed francogallice.

itaque vale multum fidissime Kennedy, salve Sausy. tempora occupatissima me exspectant ...
June 28, 2025 at 9:36 AM
ego Pictavii aestuosi manens macresco, invida frigoris opaci quod fruituri sunt, nullo autem modo invida itineris ardui quod eis faciendum est.
June 24, 2025 at 1:48 PM
tabellarius modo attulit hunc libellum qui habet locos Abbatis Lhomondi e latine in linguam francogallicam conversos. imaginem symbolisticam (de Samsone et Dalila) pinxit Gustavus Moreau. editio pulcherrima est, iucunda lectu !
June 18, 2025 at 8:52 AM