banner
fragalatin.bsky.social
@fragalatin.bsky.social
Magister linguæ Latīnæ in lycaeō IES Cotarelo, in oppidō Gallæcō nōmine Vilagarcía. Linguæ Latīnæ uīuæ fautor. Hīc Latīnē tantum scrībō. Sī auxilium ad linguam Latīnam discendam uultis, pagellam meam aperiātis: http://latine.260mb.net/latine/index.html
Hodie aliqua uerba hoc in caelo facio, nam in dies plures sunt qui pipiatorium illud relinquentes, in nouum hunc caelum caeruleum se conferunt. Post hebdomadam in terris Germanis, in quibus multa de statu instructionis illius terrae didici, nunc tempus est in animo uoluendi quae maximi momenti sint.
December 1, 2024 at 12:34 AM
Cursum frequentō dē rēbus ad rete omnium gentium pertinentem, et in argumentum incidimus, dē IA et linguā Latīnā. Tutrix quæ mē per cursum dūcit, mihi prōpōsuit IA docēre ut linguam Latīnam loquātur. Vōbīsne nōta est IA quae hoc iam faciam, id est, Latīnē loquī?
November 21, 2024 at 11:29 PM
Hodiē colloquium habuimus dē linguā Gallæcā, quā in diēs numerus minor hominum ūtitur; Compostellæ plūrimī sē congregārunt ut eōs quī terram administrant, rogārent ut consilium capiant, nē intrā L annōs lingua Gallæca inter mortās numerētur. Dēspērō, nullum discipulum habeō quī Gallæcē loquitur
November 17, 2024 at 10:49 PM
Saluēte omnēs! "In aliēna castra trānseō, nōn tamquam trānsfuga, sed tamquam explōrātor". Verba Senecæ philosophī, mihi dilectissimī, mūtuor, ut prīmōs uersūs hōc in nouō locō scrībam. Sī in pipiātōriō, nunc infēlīciter X, uersāmini, ut @fragalatin illīc mē inuenīre potestis. Valēte!
November 16, 2024 at 11:22 PM