Isaac Casaubon
isaaccasaubon.bsky.social
Isaac Casaubon
@isaaccasaubon.bsky.social
Philologus et bibliothecarius. In schola Genevensi eruditus, editiones textuum classicorum paro, nuperrime Graphicorum Strabonis.
Cum igitur justa consilii hujus sit caussa, et necessaria profectio, supplex te oro, Pater caelestis, qui me rexisti hactenus et ex infinitis periculis liberasti, serves etiam nunc, et liberes ab omni periculorum genere. Serva etiam, mi Deus, familiam universam.
July 5, 2025 at 1:28 PM
Mane totum ferme iisdem curis impensum. Atque hoc demum die iter quod pridem cogitabam, suscepi, atque institui, ut equidem persuasus sum, te mi Deus et auctore et duce. Causas quae me impulerunt, imo adegerunt, nosti tu Deus aeterne, non enim temere aut peregrinandi animo tantum iter sum aggressus.
July 4, 2025 at 5:39 PM
Studia penitus omissa, dum ad iter me paro, cujus esto tu, O Deus, mihi dux, et auctor.
July 2, 2025 at 11:42 AM
Mane studia ad tempus sacrae concionis, unde reversi ad prandium cum libris fuimus Θεοῦ χάριτι. A prandio dum ad iter nos paramus, fuimus non parum occupati, non ita tamen ut totum pomeridianum tempus perierit.
July 1, 2025 at 9:31 AM
Mane summon studia Θεοῦ τοῦτόγε διδόντος, bona etiam diei pars studiis impensa, tuo, mi Deus, beneficio.
June 30, 2025 at 6:48 AM
Mane Dei beneficio studia : et item a prandio, quantum per negotia licuit.
June 29, 2025 at 11:59 AM
Mane studia leniter attigimus ad concionem sacram usque, postea iterum studia, et item a prandio totum ferme diem, per tuam, mi Deus, benignitatem. Σοὶ δόξα, ὦ Κύριε.
June 28, 2025 at 4:42 PM
Mane et a prandio mihi vixi : totus fui meus : nemo mihi fuit molestus, si horam excipias matutine temporis quam amicus parum studiis nostris aequus nobis eripuit. Τοῦ λοιποῦ rationem Musis possumus reddere. O Deus, benedictum sit nomen tuum, qui haec mihi praestas otia.
June 27, 2025 at 11:15 AM
Mane studia singulari Dei beneficio, qui mihi pro sua benignitate otia faciebat, et animi tranquillitatem praestabat.
June 26, 2025 at 3:47 PM
Mane studia Θεοῦ διδόντος. A prandio studia, sed et amici, et negotia.
June 25, 2025 at 2:51 PM
Mane studia ; nisi quod discessus a nobis honestissimae matronae Leonae multum temporis eripuit studiis. Te supplex oro, magne Deus, illam serves in hoc itinere, et nos hic quoque.
June 24, 2025 at 10:17 AM
Mane studia ἐγκύκλια beneficio Dei.
June 23, 2025 at 11:24 AM
Mane studia Dei beneficio. A prandio studuimus, docuimus.
June 22, 2025 at 1:01 PM
Mane studia leniter : inde concio sacra : a prandio amici et τὸ γοῦν καδδύναμιν studia. θεῷ χάρις.
June 21, 2025 at 2:02 PM
Mane studia benignitate Dei. A prandio negotia et rei familiaris cura partem diei absumpserunt. Enimvero nisi tu, O Deus, fulcias familiam hanc, ubi sunt illius fulcra ? Ubi praesidia ? οἰκόθεν quidem aut nulla aut pene nulla.
June 20, 2025 at 11:46 AM
Reposted by Isaac Casaubon
Inde studia diligenter curavimus ad decimam, multaque in Athenaeo curavimus vulnera necdum nobis deprehensa. En erit unquam ille dies, cum edito eo libro gratias tibi, O Deus mi, agam liberata mente ab hac molestissima cura ? Da hoc mihi, O σῶτερ, et mihi meisque porro benedice. A prandio docuimus.
June 19, 2025 at 3:37 PM
Reposted by Isaac Casaubon
Mane summo surreximus ob discessum amplissimi viri Johannis a Wouveren et alterius nobilius ejus comitis. Deus illis benedicat.
June 19, 2025 at 3:37 PM
Mane summo surreximus ob discessum amplissimi viri Johannis a Wouveren et alterius nobilius ejus comitis. Deus illis benedicat.
June 19, 2025 at 3:37 PM
Mane studia Dei beneficio. A prandio amici, et variis ab amicis literae, quae προαγγέλλειν videntur vetus verbum ὤδινεν ὄρος, ἔτεκεν δὲ μῦν. Sic sunt homines. At non is tu, Deus magne, cui uni me, meos, et mea omnia committo et permitto.
June 18, 2025 at 9:30 AM
Mane studia et concio. A prandio studia : amici studiis parum aequi. Sed Deus modo benedicat conatibus.
June 17, 2025 at 8:45 AM
Mane studuimus Dei beneficio, et in Athenaei aliquot locis serio fuimus. A prandio docuimus.
June 16, 2025 at 2:27 PM
Mane literae ad amicos Genevenses : inde studia, quod Deus dedit. A prandio studuimus, docuimus θεῷ χάριτι
June 15, 2025 at 2:04 PM
Mane cum, etsi cupidus, sacrae συνάξει casu quodam interesse non possem, literis Hebraeis diligentem operam dedi : atque ego te supplex oro, Pater caelestis, benedic meis studiis, quae propter corporis invalentiam et ingenii ἀσθένειαν non possunt non languere,
June 14, 2025 at 4:51 AM
Mane studia etsi languente corpore : tanto magis τῷ πανεύφρoνι καὶ παναγάθῳ θεῷ εὐχαριστῶ.  A prandio parum.
June 13, 2025 at 2:46 PM
Mane studia. A prandio studia, sed magis amici. κύριε ἐλέησον. Et ἐλεεῖς tu quidem, O Pater, O σῶτερ. Nam ecce audio nunc ipsum rediise ad suos salvum et incolumen magnum Praesidem a Fraxinis τῶν ἐμῶν φίλων τὸν ἄωτον.
June 12, 2025 at 11:25 AM